2.2.2.4.2.- Versiones españolas
2.2.2.4.2.3.- Gil de Zamora: Liber Mariae
31. Tract. XVI, cap. 3, mir.
2; fol, 133 r., v.
Miraculum secundum tercii
tractatus de liberatis a captivitateest de quadam matre, que
filium reduxit liberum de captione.
Apud sanctum richarium in ponti[a]co, qui vicus est in pago
ambianensi, cuidam feneratori et nimis amaro exactori filium
suum quedam nobilis femina, sed tunc eris egens, tradiderat
in vadem pro multis marcis argenti. Et dum multiplicantur dies,
summa usure crescebat. Unde accidit ut, nisi terram venderent,
puer ille a parentibus non valleret. Tunc mater, cuius alcior
precordiis doloris sensus inheserat, omni humana ope destituta
et desperata, contulit se ad divinum auxilium, et ad propiciam
matrem misericordie, que spiritus contrictos exaudire solita
est. Una ergo dierum, stimulante et in nullo remittente materno
dolore, coacta est adire ubi filius ejus in custodia et vinculis
tenebatur, ut saltem recrearet miseros oculos super visione
filii sui, qui penas luebat necessitatis paterne. Veniens igitur
ad sanctum Richarium, quod oppidum a frequentibus populis inhabitabatur,
repente invenit filium suum in media platea, bonis tamen ferreis
ad modulum suum ob custodiam illigatum. Quem in conspectu populi
assumpsit, et tamen nullo prohibente, nullo obsistente, levatum
in equm secum revexit. Quantum gaudium, quantam leticiam egerit,
quales gracias reddiderit benefactrici sue gloriose virgini,
veniens ad domum suam in anxietate spiritus et humiliato corpore,
non est facile dictu.
Fidel Fita:
“50 leyendas por Gil de Zamora, combinadas con las Cantigas
de Alfonso X el Sabio”
Boletín de la Real Academia de la Historia,
nº 7, 1885-2