MASTER EN LITERATURA COMPARADA EUROPEA

El cuento europeo y España

02.- El exemplum y el milagro europeos

2.2.2.- Otros milagros de interés

2.2.2.3.- La esposa vendida al diablo

2.2.2.3.4.- Gil de Zamora: Liber Mariae

45. Tract. VII, mir. 5; fol. 63 r., 64r.

Item miles quidam potens valde ac dives, dum omnia bona sua indiscreta liberalitate dispergeret, ad tantam devenit inopiam, ut qui consueverat magna tribuere, iam inciperet minimis indigere. Habebant autem quandam uxorem pudicissimam et beate marie valde devotam. Apropinquante autem quadam sollempnitate, in qua predictus miles multa donaria consueverat elargiri, cum iam quod tribuere non haberet, nimia confusione et verecundia ductus, quousque predicta transisset sollempnitas, desertum locum nemoris expetiit et ut fortune sue incommoda plangeret et verecundiam evitaret. Et ecce subito quidam equus valde terribilis, terribilierem habens sessorem, ad eum accessit. Cuius sessor eum alloquitur et causam tante tristicie sciscitatur. Cui cum omnia que sibi contingerant per omnia ennarrasset, ille ait: si michi in modico obtemperare voluerit, magis quam antea gloria et diviciis abundabis. Spondet ille principi tenebrarum se qicquid iuss[er]it libenter facturum, dum modo ipse sibi impleat quod promittit. Et ille: ecce pergens in domum tuam in tali loco require et ibidem tot auri et argenti pondera, tot lapides preciosos invenies. Michi autem hoc facias ut talidie uxorem tuam ad me adducas.
Sub tali promissione miles domum revertitur, et in loco de quo sibi dixerat querens, omnia reperit que predixerat. Que reperiens mox emit palacia, largitur dona; redemit fundos, comparat servos. Appropinquante vero die statuta, uxorem suam vocavit, et dixit: equum conscendite quia aliquo longius mecumpergere vos opportet. At illa tremens et pavens et viri imperio contradicere non presumens, beate marie se devote commendavit et post virum abire cepit. Cum autem longius processissent, et in via quamdam ecclesiam invenissent, illa de equo descendens ecclesiam intravit, viro exterius expectante. Dum vero beate marie se devote commendaret et ipsam ut creditur salutaret, illa subito obdormivit, et virgo gloriosa predicte matrone habitu et equalitate per omnia similiter de altari processit, et foras exiens equum conscendit, matrona illa in ecclesia remanente. Vir autem suam esse uxorem arbitrans profectus est.
Cum autem ad locum statutum venisset, ecce princeps tenebrarum cum impetu nimio veniebat et ad locum festinabat. Cum autem apropinquasset, statim illi infremuit, et tremens ac pavens accedere non presumpsit. Dixit quoque militi: infidelissime hominum, cur michi taliter illusisti, et pro tantis beneficiis michi talia contulisti? Ego enim tibi dixeram ut ad me adduceres tuam coniugem, et tu aduxisti mariam. Nam cur uxor tua michi multas inferat iniurias, de ea volebam exportare ulcionem, et tu ad me istam adduxisti ut me torqueat et in infernum mittat. Audiens hec vir vehementer stupebat, et pre timore et admiratione nimia loqui non poterat. Beata autem maria dixit: Qua temeritate, nequam spiritus, devote mee nocere presumpsisti? Non ergo tibi impune cedet. Et nunc te hac plector sententia ut in infernum descendas, et aliqui me cum devotione invocanti nocere de cetero non presumas. Ille autem cum multo eiulatu recessit, et vir de equo exiliens se ad eius pedes prostravit. Quem virgo increpans ad suam uxorem, que adhuc in ecclesia dormit, iubet redire et omnes divicias demonis abicere. Rediens igitur, cum adhuc uxorem suam dormientem inveniret, eam excitavit, et sibi que acciderant enarravit. Cum autem domum redissent, et omnes demonis divicias abiecissent, in laudes virginis devotissime permanserunt; et multas postmodum divicias, ipsa largiente virgine, receperunt.


Fidel Fita:
“50 leyendas por Gil de Zamora, combinadas con las Cantigas de Alfonso X el Sabio”
Boletín de la Real Academia de la Historia, nº 7, 1885-2