2.2.1.3.3.2.-
Versiones españolas
2.2.1.3.3.2.3.- Gil de Zamora: Liber
Mariae
17.- Tract. VII, mir. 11; fol.
65 v.
Item sacerdos cuiusdam parrochie,
et honeste vite, nullam missam nisi beate marie sciebat, quam
in eius honorem sedulo decantaret. Ad episcopum igitur accusatur,
et ab eo cicius accersitur. Cum ergo coram episcopo se aliam nescire
diceret, episcopus ipsum quasi seductorem dure redarguit; et ad
officio ipsum suspendens ne de cetero missam cantare audeat interdixit.
Sequenti nocte beata maria episcopo apparens, eum plurimum increpavit,
et cur suum sic male tractasset capellanum requisivit; addiditque
quod die tricesima moreretur, nisi ille ad consuetum officium
restitueretur. Tremefactus episcopus presbiterum accersivit; et
veniam postulans, ut nullam missam preter illam, quam scierat
de beata maria, celebrare debeat imperavit.
Fidel Fita:
“50 leyendas por Gil de Zamora, combinadas con las Cantigas
de Alfonso X el Sabio”
Boletín de la Real Academia de la Historia, nº
7, 1885-2