MASTER EN LITERATURA COMPARADA EUROPEA

El cuento europeo y España

02.- El exemplum y el milagro europeos

2.2.1.- Gonzalo de Berceo y Europa

2.2.1.3.3.-El clérigo ignorante

2.2.1.3.3.0.- Fuente latina

(Ms. Thot 128, Biblioteca Real de Copenhague)

De presbitero qui non nisi beate Marie missam cantare sciebat.

Sacerdos quidam erat parrochie cuiusdam ecclesie serviens, honeste vite et obtimis studiis preditus, sed litterarum sciencia non plene imbutus; etenim unam tantum missam sciebat, quam devotissime in honorem Dei et sanctissime genitricis eius omnibus diebus decantabat, et hic est eius introitus: “Salve sancta parens.” Ob hoc a clericis apud episcopum accusatus confestim arcersitus ad eum est perductus. Quem corripiens episcopus interrogabat si verum esset quod de eo audierat. Qui respondit ei verum esse et se aliam missam nec sciere nec cantare solebat. Ad hec episcopus commotus furore, dicens eum seductorem hominum, officio misse privavit eum. Reversus vero presbyter ad suam domum, tristabatur propter misse privacionem. Nocte vero sequenti apparuit sancta Maria in visione episcopo, dicens ei aliquantulum severa voce: “Ut quid ita meum cancellarium tractasti, ut prohiberes Dei et meum servicium ab eo fieri? Pro certo igitur scias quia, nisi cicius ut agat divinum servicium sicuti solet iusseris, die tricesima morieris.” Hac visione tremefactus episcopus surrexit concitus et mittens ad presbyterum mandavit ut ad se veniret quantocius. Qui dum venisset episcopus ad pedes eius cecidit et ut ei indulgeret humiliter poposcit. Deinde precepit ut nunquam aliam missam ultra cantaret nisi eam, quam de sancta Maria virgine cantare solitus esset. Ex tunc vero ipsum presbyterum magnifice honorabat, quem eciam pro Dei amore et sancte Marie dum ipse vixit et vestivit et aluit. Sic sancta Dei genitrix sacerdotem suum sibi servientem ab iniuria protegens que ei necessaria erant preberi fecit et postea dufunctum ad vitam eternam suis meritis introduxit.


Berceo: Los milagros de Nuestra Señora.
Estudio y ed. crítica de Brian Dutton.
Tamesis Books London 71