De fure suspenso
quem beata Virgo liberavit
Sicut exposuit
Gregorius pappa de septem stellis pliadibus,
que se quidem non contingunt et tamen lucis sue radiis ostendum
pariter, sic plures in mundo religiosi viri diversis extitere
temporibus, qui Deo et Sanctissime Matri eius simile devocione
in una eademque virtute placere studuerunt. Quos aliqui imitantes
meritis multo inferiores, meritis eiusdem sancte Virginis sepius
erepti sunt a penis tam anime quam corporis. Unde nulli sit
dubium quod referimus in diversis non dissimile miraculum.
Fur erat qui vocabatur Ebbo. Multociens
res alienas rapiebat aliorumque substanciis furtim ablatis tam
se quam suos alebat. Attamen sanctam Dei
genitricem venerebatur ex corde et eciam dum ad latrocinandum
pergeret, exorando salutabat eam devotissime. Contigit autem
quadam die dum quedam non sua furaretur, ut subito ab
inimicis suis comprehenderetur. Qui cum se a reatu purgare
nequiret, iudicio arbitrum decretum est ut laqueo
appensus vitam finiret. Ductus est namque ad laqueus
sine miseracione ulla, ut suspenderetur absque mora. Cumque
eo suspenso iam pedes eius in aere penderent, ecce sancta Virgoin
auxilium ei veniens, per triduum
eum, ut sibi videbatur, suis sanctis manibus
sustentavit, nec aliquam lesionem pati permisit. Illi
vero qui eum suspenderunt, cum ad locum illum unde paulo ante
discesserant ubi ille pendebat redissent et vidissent eum viventem
et vultu hylari quasi nil mali
pacientem, putaverunt eum non plene laquo innexum et protinus
ascendentes dum guttur eius vellent transfigere,
iterum sancta Virgo manus suas gutturi
eius apposuit nec transfigi permisit. Cognoscentes vero
illi eo referente quod sancta Virgo auxiliaretur ei, valde mirati
illum deposuerunt et amore Dei et eius genitricis liberum abire
dimiserunt, qui abiens factus est monachus
et quoad vixit, Deo et eius genitrici servivit.
Berceo: Los milagros de Nuestra Señora.
Estudio y ed. crítica de Brian Dutton
Tamesis books London 71