MASTER EN LITERATURA COMPARADA EUROPEA

El cuento europeo y España

02.- El exemplum y el milagro europeos

2.2.1.- Gonzalo de Berceo y Europa

2.2.1.3.- Otros milagros de Berceo:

2.2.1.3.1.- El clérigo y la flor

2.2.1.3.1.1.- Fuente latina

(Ms. Thot 128, Biblioteca Real de Copenhague)

De clerico beate Marie devoto in eius ore iam mortuo flos inventus est.

Quidam clericus in carnotensium urbe degebat, qui erat levis moribus, seculi curis deditus, carnalibus eciam desideriis ultra modum subiectus. Hic tamen sanctan Dei genitricem nimis in memoria habebat et sicut supra de altero retulimus, eam sepissime salutacione angelica salutabat. Qui cum ut fertur, ab inimicis peremptus esset, scientes eum satis irreligiosam vitam duxisse decreverunt extra cimiterium sepeliri debere. Quod ita fecerunt extraque atrium non ut tale decebat virum sepelierunt. Et cum illic per dies triginta iacuisset, sancta Virgo virginum illius miserata apparuit cuidam clerico dicens ei talia: “Cur ita iniuste egistis erga meum cancellarium ut poneretis eum extra vestrum cimiterium?” Cui interroganti quisnam esset eius cancellarius, sancta inquit: “Ille qui ante triginta dies extra atrium a vobis est tumullatus, mihi devotissime serviebat et coram meo altari me sepissime salutabat. Cicius ergo ite et corpus eius de indecenti loco auferentes in atrio reponite.” Hec dum ille enarrasset vehementer ammirati tumulum eius aperuerunt et florem pulcherrimum in ore eius invenerunt et linguam eius integram et sanam quasi ad laudandum Deum paratam. Intellexerunt itaque cuncti qui aderant quia Dei genitrici ex ore suo fecisset servitium quod sibi fiusset placitum. Et relato corpore eius ad cimiterium cum Dei laudibus decenter eum sepelierunt. Quod non solum pro illo sed eciam pro nobis credimus fecisse sancta Dei genitricem quatinus tam nos quam audientes hec accendamur in Dei et eius amore.


Berceo: Los milagros de Nuestra Señora.
Estudio y ed. crítica de Brian Dutton.
Tamesis Books London 71