MASTER EN LITERATURA COMPARADA EUROPEA

El cuento europeo y España

02.- El exemplum y el milagro europeos

2.2.1.- Gonzalo de Berceo y Europa

2.2.1.2.- La boda y la Virgen

2.2.1.2.2.- Versiones españolas

2.2.1.2.2.1.- Gil de Zamora: Liber Mariae

43. Tract. XVI, cap. 5, mir. 9; fol. 152 v.,153 r.

Miraculum nonum qinti tractatus est de clerico qui uxorem et omnia reliquit propter beatam virginem.
In territorio civitatis, que dicitur pisa, ert quidam clericus ecclesie sancti cassiani canonicus. Hic angelorum et mundi regine servicium devota mente reddebat, horasque diei que tunc temporis a paucissimis dicebantur in eius honorem sedule decantabat. Cuius genitores, cum morte interveniente ex hac luce migravissent, qui nobiles et divites fuerant, dimiserunt ei amplias divicias, quia preter eum alium non habebant heredem.
Venientes autem amici ejus ad eum insistebant ut rediret ad propria, et uxorem ducens bonorumcuram generet paternorum. Qui prebens assensum, cum illis abiit. Et veniens ad possessionem parentum suorum, uxorem ducere constituit. Inter hec vero cepit negligenter circa virginis officium se habere.quadam vero die, cum ad celebrandas nupcias coniugis, quam sibi elegerat, tenderet in itinere, devenit ad quandam eccesiam; et recordatus servicii soliti, rogavit ut eum paululum expectarent, dicens se velle ad ecclesiam illam orandi gracia pergere. Ingressus itaque ecclesiam cepit horas sancte maria devota mente cantare. Cumque socii ejus moverent eum ut acceleraret gressum, moveri noluit donec horas expleret. Adhuc autem in ecclesia eo persistente, apparuit ei sancta dei genitrix, et ei serena voce dixit: O stultissime hominum, cur me dereliquisti? Cum amica tua essem, illaqueatus alterius amore, numquid alteram invenisti meliorem? Moneo te ne me derelinquas; ne, me contempta, alteram in uxorem ducas. Qui his verbis nimis territus ad socios rediit, simulans se veraciter uxorem ducere. Itaque ex mori nupcias celebrarunt cum grandi laetitia. Nocte, vero sequenti ingressus cubiculum cum uxore, ignorantibus cunctis, clam domum egressus, tam uxorem quam omnia que habere potuit dereliquit. Quo vero abierit et quo fine discesserit, hactenus sciri non potuit. Nemo tamen ambigeredicitur quod ipsius sancte celi regine sit protectus usque in finem munimine, pro qua siquidem hortante totum mundum statuit relinquere, Deo opitulante, cui honor et gloria in secula seculorum, amen.


42. Tract. XVI, cap. 5, mir. 15; fol. 159 r., v.

Miraculum XV quinti tractatus est de clerico quem ab amore cujusdam mulieris virgo beatissima liberavit.
Presul quidam habebat clericum, quem amabat et fovebat sicut suum filium; quia illi velut patri serviebat humiliter, et quia christo ut decebat serviebat fideliter, et marie matri ihesu diebus ac noctibus precinebat horas suas dulciter ac devote. Sed antiquus inimicus sathanas hunc ut vidit, mox invidit; et insidias quibus illum posset secum ducere sd tartara preparavit, immittens in eius animam amorem cuiusdam virginis generose. Cuius nupciis optatis ut libere frui posset, demones arte nigromantica invocavit ut eidem ferrent auxilium, vovens se voluntatem eorum facturum, excepto quod dei servitium non relinqueret, nec horas almiflue matris sue. Accepto igitur ab eo huiuscemodi iuramento, demones in amorem clerici puellam adeo inflammarunt quod ipsa palam coram parentibus affirmavit nulli preterquam illi clerico se nupturam. Quod cernentes ipsius parentes, involuntarii puellam coram episcopo tradunt clerico in uxorem.
Nupcialibus autem conviviis, sicut est communis consuetudinis, preparatis, dum sponsus assistentibus invocatis manus ablueret, none beate virginis recordatur. Et secedens in quamdam capellam, ut predictas horas psalleret prostratus coram altari, dum nonam diceret, obdormivit. Et ecce apparuit sibi desuper valde tristis et irata regina beatissima, dicens ei si agnosceret vultum eius. Et respondente quod non; intulit alma Virgo: Ego sum illa, cujus nonam psallere incepisti; sed nimis indignor quod, me repudiata, sponsam aliam induxisti; nec tamen hoc impune feres. Perterritus autem sponsus cum in visione illam misericordiam proclamaret, et sponsam carnalem se relicturum penitus adiuraret; respondit dulcissima christi mater: Si hoc egeris, mea gratia tecum erit. Et his dictis recedens virgo sanctissima, sponsus perterritus vigilavit, et visionem narrans episcopo, et peccatum confitens et divortium suscipiens, totum tempus suum dedicavit almiflue christi matri, que sibi ante mortem apparuit, [et] ad celeste solium secum duxit, cum quo vivit et regnat in secula seculorum, amen.

Fidel Fita:
“50 leyendas por Gil de Zamora, combinadas con las Cantigas de Alfonso X el Sabio”
Boletín de la Real Academia de la Historia, nº 7, 1885-2